Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.44 Plin. Nat. 19.45 (English) >>Plin. Nat. 19.46

19.45

est haec quoque res inter opera ganeae, quapropter non pigebit verbosius persequi. praecipuus fit caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in repastinato seras, dein si terram fugientes cauliculos sequare terra adtollentesque se proceritate luxuriosa exaggerando aliam accumules ita, ne plus quam cacumen emineat. tritanum hoc genus vocatur bis conputabili inpendio taedioque. cetera genera complura sunt: cumanum sessile folio, capite patulum; aricinum altitudine non excelsius, folio numerosius quam tenerius; hoc utilissimum existimatur, quia sub omnibus paene foliis fruticat cauliculis peculiaribus. pompeianum procerius, caule ab radice tenui, intra folia crassescit; rariora haec angustioraque, sed teneritas in dote est. frigora non tolerat, quibus etiam aluntur bruttiani praegrandes foliis, caule tenues, sapore acuti. sabellico usque in admirationem crispa sunt folia, quorum crassitudo caulem ipsum extenuet, sed dulcissimi perhibentur ex omnibus. nuper subiere lacuturnenses ex convalle aricina, capite praegrandes, folio innumeri, alii in orbem conlecti, alii in latitudinem torosi; nec plus

-- --

ullis capitis post tritianum, cui pedale aliquando conspicitur, et cyma nullis serior. cuicumque autem generi pruinae plurimum suavitatis conferunt, at nisi obliquo vulnere defendatur medulla, plurimum nocent. semini destinati non secantur. est etiam sua gratia numquam plantae habitum excedentibus; ἁλμυρίδια vocant, quoniam nisi in maritumis non proveniunt. aiunt navigatione quoque longinqua virides adservari, si statim desecti ita, ne humum adtingant, in cados olei quam proxime siccatos opturatosque condantur omni spiritu excluso. sunt qui plantam in transferendo alga subdita pediculo nitrive triti quod tribus digitis capiatur celeriorem ad maturitatem fieri putent. sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum adspergant foliis. nitrum in coquendo etiam viriditatem custodit, ut et apiciana coctura, oleo ac sale, priusquam coquantur, maceratis. est inter herbas genus inserendi praecisis germinibus caulis et in medullam semine ex aliis addito. hoc et in cucumere silvestri. nec non olus quoque silvestre est, triumpho divi iuli carminibus praecipue iocisque militaribus celebratum; alternis quippe versibus exprobravere lapsana se vixisse aput dyrrachium,

-- --

praemiorum parsimoniam cavillantes. est autem id cyma silvestris.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.44 Plin. Nat. 19.45 (English) >>Plin. Nat. 19.46

Powered by PhiloLogic