Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.46 Plin. Nat. 19.47 (English) >>Plin. Nat. 19.48

19.47

nihil diligentius comprehendit cato, novissimumque libri est, ut appareat rem repentem ac noviciam fuisse. locum subigi iubet umidum aut crassum, semipedali undique intervallo seri, ne calcetur, praeterea ad lineam grana bina aut terna paxillo demitti - videlicet semine tum tantum serebantur - , id fieri secundum aequinoctium vernum, stercore satiari, crebro purgari, caveri ne cum herbis evellatur asparagus; primo anno stramento ab hieme protegi, vere aperiri, sariri, runcari, tertio incendi verno. quo maturius incensus est, hoc melius provenit. itaque harundinetis maxime convenit, quae festinant incendi. sariri iubet idem non antequam asparagus natus fuerit, ne

-- --

in sariendo radices vexentur. ex eo velli asparagum ab radice, nam si defringatur, stirpescere et intermori; velli, donec in semen eat - id autem maturescere ad ver - , incendique ac rursus, cum apparuerit asparagus, sariri ac stercorari. ac post annos viiii, cum iam vetus sit, digeri subacto stercoratoque, tum spongeis seri singulorum pedum intervallo. quin et ovillo fimo nominatim uti, quoniam aliud herbas creet. nec quicquam postea temptatum utilius apparuit, nisi quod circa id. feb. defosso semine acervatim parvulis scrobibus serunt, plurimum maceratum fimo. biennio dein nexis inter se radicibus spongeas factas post aequinoctium autumni disponunt pedalibus intervallis, fertilitate in denos annos durante. nullum gratius his solum quam ravennatium hortorum indicavimus. corrudam - hunc enim intellego silvestrem asparagum, quem graeci ὄρμινον aut μυάκανθον vocant aliisque nominibus - invenio nasci et arietis cornibus tunsis atque defossis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.46 Plin. Nat. 19.47 (English) >>Plin. Nat. 19.48

Powered by PhiloLogic