Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.47 Plin. Nat. 19.48 (English) >>Plin. Nat. 19.49

19.48

poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda. certum est quippe carduos apud carthaginem magnam cordubamque praecipue sestertium sena milia e parvis reddere areis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae

-- --

quadripedes. carduos ergo duobus modis, autumno planta et semine ante nonas martias, plantaeque ex eo disponuntur ante id. novemb. aut in locis frigidis circa favonium. stercorantur etiam, si dis placet, laetiusque proveniunt. condiuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et cumino, ne quis dies sine carduo sit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.47 Plin. Nat. 19.48 (English) >>Plin. Nat. 19.49

Powered by PhiloLogic