Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.49 Plin. Nat. 19.50 (English) >>Plin. Nat. 19.51

19.50

ruta quoque seritur favonio et ab aequinoctio autumni. odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet ac siccis terraque quam maxime lateraria, cinere vult nutriri. hic et semini miscetur, ut careat urucis. auctoritas

-- --

ei peculiaris apud antiquos fuit. invenio mulsum rutatum populo datum a cornelio cethego, in consulatu collega quinti flaminini, comitiis peractis. amicitia ei cum fico tanta, ut nusquam laetior proveniat quam sub hac arbore. seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, quae suco nutrit conprehendendo surculum. serit et se ipsa, namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi quod difficilius arescit semen. ruta runcatur non sine difficultate, pruritivis ulceribus, ni munitis manibus id fiat oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servanturque fasciculis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.49 Plin. Nat. 19.50 (English) >>Plin. Nat. 19.51

Powered by PhiloLogic