Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.51 Plin. Nat. 19.52 (English) >>Plin. Nat. 19.53

19.52

eodem tempore seritur menta planta vel, si nondum germinet, spongea. non minus haec umido gaudet.

-- --

aestate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre mentastrum; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami serantur. mentae nomen suavitas odoris apud graecos mutavit, cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri nomen declinaverunt; nunc autem coepit dici ἡδύοσμον. grata tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. semel sata diutina aetate durat. congruit puleio, cuius natura in carnariis reflorescens saepius dicta est. haec quoque servantur simili genere, mentam dico puleiumque et nepetam. condimentorum tamen omnium, quae fastidiis * * * , cuminum amicissimum. nascitur in summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putribus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alterum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii thebaicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. in carpetania nostri orbis maxime laudatur, alioqui aethiopico africoque palma est; quidam in hoc aegyptium praeferunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.51 Plin. Nat. 19.52 (English) >>Plin. Nat. 19.53

Powered by PhiloLogic