Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.52 Plin. Nat. 19.53 (English) >>Plin. Nat. 19.54

19.53

sed praecipue olusatrum mirae naturae est. hipposelinum graeci vocant, alii zmyrnium. e lacrima caulis

-- --

sui nascitur. seritur et radice. sucum eius qui colligunt, murrae saporem habere dicunt, auctorque est theophrastus murra sata natum. hipposelinum veteres praeceperunt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri - nunc et repastinato seritur et a favonio post aequinoctium autumnum - , quippe cum capparis quoque seratur sic, siccis maxime, area ideo fossa inclusa ripisque undique circumstructis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum sterilescere. floret aestate, viret usque ad vergiliarum occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.52 Plin. Nat. 19.53 (English) >>Plin. Nat. 19.54

Powered by PhiloLogic