Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.5 Plin. Nat. 19.6 (English) >>Plin. Nat. 19.7

19.6

postea in theatris tantum umbram fecere, quod primus omnium invenit q. catulus, cum capitolium dedicaret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse

-- --

traditur lentulus spinther apollinaribus ludis. mox caesar dictator totum forum romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. deinde et sine ludis marcellus octavia Augusti sorore genitus in aedilitate sua, avunculi xi consulatu, a kal. aug. velis forum inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum mutati a moribus catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat! vela nuper et colore caeli, stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis neronis. rubent in cavis aedium et muscum ab sole defendunt. cetero mansit candori pertinax gratia. honor ei iam et troiano bello. cur enim non et proeliis intersit ut naufragiis thoracibus lineis paucos tamen pugnasse testis est homerus. hinc fuisse et navium armamenta apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum σπαρτὰ dixit, significaverit sata.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.5 Plin. Nat. 19.6 (English) >>Plin. Nat. 19.7

Powered by PhiloLogic