Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.64 Plin. Nat. 19.65 (English) >>Plin. Nat. 19.66

19.65

his horae rigandi matutino atque vespera,

-- --

ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam etiam satum celerrime erumpere putant inter initia ferventi aqua aspersum. omnia autem tralata meliora grandioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis. omnia autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus, suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex omnibus lapathum silvestre melius. hoc in sativis rumix vocatur, omnium, quae seruntur nascunturque, fortissimum; tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a terra, maxime iuxta aquas. usus eius cum tisana tantum in cibis; leniorem gratioremque saporem praestat. silvestre ad multa medicamina utile est. - (adeoque nihil omisit cura, ut carmine quoque comprehensum reperiam, fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactucae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire provenire. - quae sunt et silvestria, eadem sativis sicciora intelleguntur et acriora.) -

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.64 Plin. Nat. 19.65 (English) >>Plin. Nat. 19.66

Powered by PhiloLogic