Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.6 Plin. Nat. 19.7 (English) >>Plin. Nat. 19.8

19.7

sparti quidem usus multa post saecula coeptus est, nec ante poenorum arma, quae primum hispaniae intulerunt. herba et haec, sponte nascens et quae non queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae data vitio. namque id malum telluris est, nec aliud ibi seri aut nasci potest. in africa exiguum et inutile gignitur. carthaginiensis hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quatenus parit, montes quoque sparto operit. hinc

-- --

strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina et pastorum vestes. animalibus noxium praeterquam cacuminum teneritate. ad reliquos usus laboriose evellitur ocreatis cruribus manuque textis manicis convoluta, osseis iligneisve conamentis, nunc iam in hiemem iuxta, facillime tamen ab idibus mais in iunias. hoc maturitatis tempus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.6 Plin. Nat. 19.7 (English) >>Plin. Nat. 19.8

Powered by PhiloLogic