Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.7 Plin. Nat. 19.8 (English) >>Plin. Nat. 19.9

19.8

volsum fascibus in acervo alligatum biduo, tertio resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fascibus redit sub tecta. postea maceratur, aqua marina optime, sed et dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum rigatur. si repente urgueat desiderium, perfusum calida in solio ac siccatum stans conpendium operae fatetur. hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, set spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim pensans. est quidem eius natura interpolis, rursusque quam libeat vetustum novo miscetur. verumtamen complectatur animo qui volet miraculum aestimare, quanto sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis aedificationum aliisque desideriis vitae. ad hos omnes usus quae sufficiant, minus xxx passuum in latitudinem a litore carthaginis novae minusque c in longitudinem esse reperientur. longius vehi impendia prohibent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.7 Plin. Nat. 19.8 (English) >>Plin. Nat. 19.9

Powered by PhiloLogic