Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.102 Plin. Nat. 2.103 (English) >>Plin. Nat. 2.104

2.103

in falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in

-- --

boeotia amnis melas oves nigras, cephisus ex eodem lacu profluens albas, rursus nigras penius rufasque iuxta ilium xanthus, unde et nomen amni. in ponto fluvius axiaces rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem alunt. in reatino fons neminie appellatus alio atque alio loco exoritur, annonae mutationem significans. brundisi in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus. lyncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos facit; item in paphlagonia et in agro caleno. andro in insula templo liberi patris fontem nonis ianuariis semper vini saporem fundere mucianus ter consul credit. dies Θεοδοσία vocatur. iuxta nonacrim in arcadia styx, nec odore differens nec colore, pota ilico necat; item in liberoso taurorum colle tres fontes sine remedio, sine dolore mortiferi. in carrinensi hispaniae agro duo fontes iuxta fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam differentes. in comensi iuxta larium lacum

-- --

fons largus horis singulis semper intumescit ac residit. in cydonea insula ante lesbum fons calidus vere tantum fluit. lacus sannaus in asia circa nascente absinthio inficitur. colophone in apollinis clarii specu lacuna est, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas neronis principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.102 Plin. Nat. 2.103 (English) >>Plin. Nat. 2.104

Powered by PhiloLogic