Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.105 Plin. Nat. 2.106 (English) >>Plin. Nat. 2.107

2.106

praeterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terrae quae est illa natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit addantur his sidera innumera ingensque sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturae attritique inter se ligni, iam nubium et origines fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam ullus alius ignis. quid quod innumerabiles parvi, sed naturales, scatent in nymphaeo exit e petra flamma, quae pluviis accenditur; exit et ad aquas scantias, haec quidem invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia - viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus - ; exit in mutinensi agro statis volcano diebus. reperitur apud auctores subiectis ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram, in agro sabino et sidicino unctum flagrare lapidem, in sallentino oppido gnatia inposito ligno in

-- --

saxum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in laciniae iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis; quin et repentinos existere ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: trasimenum lacum arsisse totum; servio tullio dormienti in pueritia ex capite flammam emicuisse, l. marcio in hispania interemptis scipionibus contionanti et milites ad ultionem exhortanti arsisse simili modo valerius antias narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa mens interpretationem naturae festinat legentium animos per totum orbem veluti manu ducere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.105 Plin. Nat. 2.106 (English) >>Plin. Nat. 2.107

Powered by PhiloLogic