Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.106 Plin. Nat. 2.107 (English) >>Plin. Nat. 2.108

2.107

pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est ab india ad herculis columnas gadibus sacratas lxxxv lxxviii p., ut artemidoro auctori placet, ut vero isidoro, xcviii xviii. artemidorus adicit amplius a gadibus circuitu sacri promunturii ad promunturium artabrum, quo longissime frons procurrat hispaniae, dccccxci d. mensura currit

-- --

duplici via: a gange amne ostioque eius, quo se in eoum oceanum effundit, per indiam parthyenenque ad myriandrum urbem syriae in issico sinu positam lii xv, inde proxima navigatione cyprum insulam, patara lyciae, rhodum, astypalaeam in carpathio mari insulam, taenarum laconicae, lilybaeum siciliae, caralim sardiniae xxi xiii, deinde gades xii l, quae mensura universa ab eoo mari efficit lxxxv lxxviii. alia via, quae certior et iniri terreno maxime potest, a gange ad euphraten amnem li lxix, inde cappadociae mazaca ccxliiii, inde per phrygiam, cariam, ephesum ccccxcviiii, ab epheso per aegaeum pelagus delum cc, isthmum ccxii d, inde terra

-- --

et laconico mari et corinthiaco sinu patras peloponnesi xc, leucadem lxxxvii d, corcyram totidem, acroceraunia lxxxii d, brundisium lxxxvii d, romam ccclx, alpes usque ad scingomagum vicum dxviiii, per galliam ad pyrenaeos montes illiberim cccclxviii, ad oceanum et hispaniae oram dcccxxxi, traiectu gadis vii d, quae mensura artemidori ratione lxxxix xlv efficit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.106 Plin. Nat. 2.107 (English) >>Plin. Nat. 2.108

Powered by PhiloLogic