Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.107 Plin. Nat. 2.108 (English) >>Plin. Nat. 2.109

2.108

latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor, isidoro colligit liiii lxii, quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse.

-- --

haec mensura currit a litore aethiopici oceani, qua modo habitatur, ad meroen dcxxv, inde alexandriam xii l, rhodum dlxxxiiii, cnidum lxxxvii d, coum xxv, samum c, chium xciiii, mytilenen lxv, tenedum cxix, sigeum promunturium xii d, os ponti cccxii d, carambin promunturium cccl, os maeotis cccxii d, ostium tanais cclxxv, qui cursus conpendiis maris brevior fieri potest lxxix. ab ostio tanais nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere. artemidorus ulteriora inconperta existimavit, cum circa tanain sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones versus; isidorus adiecit xii l usque ad thylen, quae coniectura divinationis est. ego non minore quam proxime dicto spatio sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat unde

-- --

ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. nam et a germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.107 Plin. Nat. 2.108 (English) >>Plin. Nat. 2.109

Powered by PhiloLogic