Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.108 Plin. Nat. 2.109 (English) >>Plin. Nat. 2.110

2.109

de longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. universum autem circuitum eratosthenes, in omnium quidem litterarum subtilitate, set in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari video, cclii milium stadiorum prodidit, quae mensura romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione conprehensum, ut pudeat non credere. hipparchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus xxvi. alia dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis graecae maximum. melius hic fuit, geometricae scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere ei propinquae, ad quas pertinebat hereditas. hae cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulchro epistulam dionysodori nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram; esse eo stadiorum xlii. nec defuere geometrae qui

-- --

interpretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse cclii stadiorum pronuntiarent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.108 Plin. Nat. 2.109 (English) >>Plin. Nat. 2.110

Powered by PhiloLogic