Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.12 Plin. Nat. 2.13 (English) >>Plin. Nat. 2.14

2.13

haec ratio mortales animos subducit in caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas

-- --

solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari: inmensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non quod montem idam exoriens latitudine exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto discretus intervallo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.12 Plin. Nat. 2.13 (English) >>Plin. Nat. 2.14

Powered by PhiloLogic