Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.14 Plin. Nat. 2.15 (English) >>Plin. Nat. 2.16

2.15

et rationem quidem defectus utriusque primus romani generis in vulgum extulit sulpicius gallus, qui consul cum m. marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam perses rex superatus a paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam eclipsim, mox et composito volumine. apud graecos autem investigavit primus omnium thales milesius olympiadis xlviii anno quarto praedicto solis defectu, qui alyatte rege factus est urbis conditae anno clxx. post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos praececinit hipparchus, menses gentium diesque et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, aevo teste haut alio modo quam consiliorum naturae particeps. viri ingentes supraque mortalia, tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente - quo in metu fuisse stesichori et pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis - aut in luna veneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante

-- --

- quo pavore ignarus causae nicias atheniensium imperator veritus classem portu educere opes eorum adflixit - : macte ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis! quis enim haec cernens et statos siderum (quoniam ita appellare placuit) labores non suae necessitati mortales genitos ignoscat



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.14 Plin. Nat. 2.15 (English) >>Plin. Nat. 2.16

Powered by PhiloLogic