Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.18 Plin. Nat. 2.19 (English) >>Plin. Nat. 2.20

2.19

errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro a partibus cxx stationes matutinas faciunt, quae et primae vocantur, mox in adverso a partibus clxxx exortus vespertinos, iterumque in cxx ab alio latere appropinquantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant, donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui

-- --

vespertini occasus appellantur. martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a xc partibus, unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceterae utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo, relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos longissimis distantiae suae metis solem insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur ad solem et occasu vespertino delitescunt. veneris stella et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.18 Plin. Nat. 2.19 (English) >>Plin. Nat. 2.20

Powered by PhiloLogic