Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.20 Plin. Nat. 2.21 (English) >>Plin. Nat. 2.22

2.21

huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellae quas diximus feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. ab his mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus - tot enim sunt latitudinis - non amplius octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas in medio eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis, martis stella quattuor mediis, iovis media et super eam duabus, saturni duabus ut sol. haec erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum, et pariter scandi eam quoque existimavere plerique falso. qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas inmensa et omnes eas conplexa causas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.20 Plin. Nat. 2.21 (English) >>Plin. Nat. 2.22

Powered by PhiloLogic