Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.22 Plin. Nat. 2.23 (English) >>Plin. Nat. 2.24

2.23

primum igitur dicatur, cur veneris stella

-- --

numquam longius xlvi partibus, mercurii xx ab sole abscedant, saepe citra eas ad solem reciprocent. conversas habent utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque circulis earum subter est quantum superne praedictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt immo vero, sed ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.22 Plin. Nat. 2.23 (English) >>Plin. Nat. 2.24

Powered by PhiloLogic