Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.23 Plin. Nat. 2.24 (English) >>Plin. Nat. 2.25

2.24

hinc et ratio motuum conversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hae, cum ocissime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina usque ad vespertinam, veneris a vespertina usque ad matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione

-- --

matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino, retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione vespertina, mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. veneris quindecies pluribus subit, rursus saturni et iovis duplicato degrediuntur, martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam descendunt aegre.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.23 Plin. Nat. 2.24 (English) >>Plin. Nat. 2.25

Powered by PhiloLogic