Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.24 Plin. Nat. 2.25 (English) >>Plin. Nat. 2.26

2.25

multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere iovis sidere triquetro, raro admodum lx partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere, mercurii vero sidus exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo

-- --

alio in signo quam ariete conspici - id quoque paucis mortalium contigit, et inde fama cernendi lynceo - , non conparere in caelo saturni sidus et martis, cum plurimum, diebus clxx, iovis xxxvi aut, cum minimum, denis detractis diebus, veneris lxviiii aut, cum minimum, lii, mercuri xiii aut, cum plurimum, xvii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.24 Plin. Nat. 2.25 (English) >>Plin. Nat. 2.26

Powered by PhiloLogic