Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.25 Plin. Nat. 2.26 (English) >>Plin. Nat. 2.27

2.26

colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum similitudinem trahunt, in quarum aƫra venere subeundo, tinguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem, sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: saturno candidus, iovi clarus, marti igneus, lucifero candens, vesperi refulgens, mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur. namque modo multitudo conferta inest circa dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum radii visus praestrinxere nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexos mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus. itaque in quadrato solis dividua est, in

-- --

triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.25 Plin. Nat. 2.26 (English) >>Plin. Nat. 2.27

Powered by PhiloLogic