Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.27 Plin. Nat. 2.28 (English) >>Plin. Nat. 2.29

2.28

latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime iovis medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque dictum iovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit aƫre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.27 Plin. Nat. 2.28 (English) >>Plin. Nat. 2.29

Powered by PhiloLogic