Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.30 Plin. Nat. 2.31 (English) >>Plin. Nat. 2.32

2.31

stadium xxv nostros efficit passus, hoc est pedes dcxxv. posidonius non minus xl stadiorum a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque perveniant, inde purum liquidumque et inperturbatae lucis

-- --

aƫra, sed a turbido ad lunam viciens c milia stadiorum, inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem dcccc in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta haec et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt prodita, in quis tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi, nec ut mensura - id enim velle paene dementis otii est - , sed ut tantum aestimatio coniectanti constet animo. nam cum ccclx et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam in medio solis ac terrae. miror quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratio largitur. ausique divinare solis ad terram spatia eadem ad caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circulum duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo mensura caeli constet. aegyptia ratio, quam petosiris

-- --

et nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo, ut dictum est, minimo xxxiii stadiis paulo amplius patere colligit, in saturni amplissimo duplum, in solis, quem medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad saturni circulum addito signiferi ipsius intervallo nec numerabilis multiplicatio efficitur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.30 Plin. Nat. 2.31 (English) >>Plin. Nat. 2.32

Powered by PhiloLogic