Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.31 Plin. Nat. 2.32 (English) >>Plin. Nat. 2.33

2.32

restant pauca de mundo. namque et in ipso caelo stellae repente nascuntur. plura earum genera. cometas graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo titus imperator caesar praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores et in mucronem fastigatas xiphias vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit. pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet,

-- --

qualis fuit cum graecia apud salamina depugnavit. lampadias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et candidus Διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, olympiade cviii, urbis anno ccccviii. brevissimum quo cernerentur spatium vii dierum adnotatum est, longissimum clxxx.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.31 Plin. Nat. 2.32 (English) >>Plin. Nat. 2.33

Powered by PhiloLogic