Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.32 Plin. Nat. 2.33 (English) >>Plin. Nat. 2.34

2.33

moventur autem aliae errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomen accepit. aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta aethiopum et aegypti populis cui nomen aevi eius rex dedit typhon, ignea specie ac spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et

-- --

errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque non leviter piatum, ut civili motu octavio consule iterumque pompei et caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium, quo claudius caesar imperium reliquit domitio neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis emicet: tibiarum specie musicae arti portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis austrinaeve serpentis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.32 Plin. Nat. 2.33 (English) >>Plin. Nat. 2.34

Powered by PhiloLogic