Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.36 Plin. Nat. 2.37 (English) >>Plin. Nat. 2.38

2.37

emicant et faces, non nisi cum decidunt visae,

-- --

qualis germanico caesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi meridiano transcucurrit. duo genera earum. lampadas vocant plane faces, alterum bolidas, quale mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem trahit limitem.

emicant et trabes simili modo, quas δοκοὺς vocant, qualis cum lacedaemonii classe victi imperium graeciae amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant chasma, fit et sanguinea species et, quo nihil terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens inde, sicut olympiadis cvii anno tertio, cum rex philippus graeciam quateret. atque ego haec statis temporibus naturae vi, ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectusque et multa alia, nosci.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.36 Plin. Nat. 2.37 (English) >>Plin. Nat. 2.38

Powered by PhiloLogic