Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.46 Plin. Nat. 2.47 (English) >>Plin. Nat. 2.48

2.47

igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe

-- --

cernimus, quorum ictu concuti aƫra verum est, quando et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras. his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas. posse et repulsu siderum depressum qui a terra meaverit spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante sonitum, dum rixetur, edito fragore, cum erumpat, ut in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum praeceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. sed haec omnia esse fortuita. hinc bruta fulmina et vana, ut quae nullam habeant rationem naturae. his percuti montes, his maria, omnesque alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statisque de causis et ex suis venire sideribus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.46 Plin. Nat. 2.47 (English) >>Plin. Nat. 2.48

Powered by PhiloLogic