Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.50 Plin. Nat. 2.51 (English) >>Plin. Nat. 2.52

2.51

veteres quattuor omnino servavere per totidem mundi partes - ideo nec homerus plures nominat - hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta aetas octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab oriente aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vulturnus. illum apelioten, hunc graeci eurum appellant. a meridie auster et ab occasu brumali africus; notum et liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab occasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a septentrionibus septentrio, interque eum et exortum solstitialem aquilo, aparctias et boreas dicti. numerosior

-- --

ratio quattuor his interiecerat, thrascian media regione inter septentrionem et occasum solstitialem, itemque caecian media inter aquilonem et exortum aequinoctialem ab ortu solstitiali, phoenica media regione inter ortum brumalem et meridiem, item inter liba et notum conpositum ex utroque medium inter meridiem et hibernum occidentem libonotum. nec finis. alii quippe mesen nomine etiamnum addidere inter borean et caecian, et inter eurum notumque euronotum. sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes tractum, ut atheniensibus sciron, paulo ab argeste deflexus, reliquae graeciae ignotus. aliubi flatus idem olympias vocatur. consuetudo omnibus his nominibus argesten intellegit. caecian aliqui vocant hellespontian, et eosdem alii aliter. item in narbonensi provincia clarissimus ventorum est circius nec ullo omnium violentia inferior, ostiam plerumque secto ligustico mari perferens. idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus est, sed ne viennam quidem eiusdem provinciae urbem attingens: paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille

-- --

ventorum coercitus! et austros in aegyptum penetrare negat fabianus. quo fit manifesta lex naturae, ventis etiam et tempore et fine dicto.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.50 Plin. Nat. 2.51 (English) >>Plin. Nat. 2.52

Powered by PhiloLogic