Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.51 Plin. Nat. 2.52 (English) >>Plin. Nat. 2.53

2.52

ver ergo aperit navigantibus maria, cuius in principio favonii hibernum molliunt caelum sole aquarii xxv obtinente partem. is dies sextus februarias ante idus. conpetit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque lustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam a. d. viii kalendas martias chelidonian vocant ab hirundinis visu, nonnulli vero ornithian, uno et lxx die post brumam ab adventu avium flantem per dies viiii. favonio contrarius est quem subsolanum appellavimus. dat aestatem exortus vergiliarum in totidem partibus tauri vi diebus ante maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento septentrione contrario. ardentissimo autem aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies xv ante augustas kalendas est. huius exortum diebus viii ferme aquilones antecedunt, quos prodromos appellant. post biduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant diebus xl. quos

-- --

etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod exoritur xi diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc corus incipit. corus autumnat; huic est contrarius vulturnus. post id aequinoctium diebus fere iiii et xl vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in iii idus novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso est africus. ante brumam autem vii diebus totidemque post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen ii dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experiri maria; nunc idem avaritia cogit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.51 Plin. Nat. 2.52 (English) >>Plin. Nat. 2.53

Powered by PhiloLogic