Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.52 Plin. Nat. 2.53 (English) >>Plin. Nat. 2.54

2.53

ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione diximus spirare et vicinus iis corus. hi et reliquos conpescunt et nubes abigunt. umidi africus et praecipue auster italiae. narrant et in ponto caecian in se trahere nubes. sicci corus et vulturnus, praeterquam desinentes. nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat et corus. aestuosus auster, tepidi vulturnus et favonius. iidem subsolano sicciores, et in totum omnes a septentrione

-- --

et occidente sicciores quam a meridie et oriente. saluberrimus autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus, fortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo spirante creduntur animantes. etesiae noctu desinunt fere et a tertia diei oriuntur. in hispania et asia ab oriente flatus est eorum, in ponto ab aquilone, reliquis in partibus a meridie. spirant autem et a bruma, cum vocantur ornithiae, sed leniores et paucis diebus. permutant et duo naturam cum situ: auster africae serenus, aquilo nubilus. omnes venti vicibus suis spirant, maiore ex parte autem ut contrarius desinenti incipiat. cum proximi cadentibus surgunt, a laevo latere in dextrum ut sol ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime luna decernit. isdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone, quoniam ille inferus ex imo mari spirat, hic summo. ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari fere desinunt numero, quae observatio et in aliis multis

-- --

rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget exoriens, occidens, conprimit meridianus aestivis temporibus. itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussae adaperuere caelum. omnium quidem - si libeat observare minimos ambitus - redire easdem vices quadriennio exacto eudoxus putat, non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium lustri eius semper intercalario anno caniculae ortu. de generalibus ventis haec.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.52 Plin. Nat. 2.53 (English) >>Plin. Nat. 2.54

Powered by PhiloLogic