Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.54 Plin. Nat. 2.55 (English) >>Plin. Nat. 2.56

2.55

hieme et aestate rara fulmina contrariis de causis, quoniam hieme densatus aër nubium crassiore corio spissatur, omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei vaporis exstinguit. quae ratio inmunem scythiam et circa rigentia a fulminum casu praestat, e diverso nimius ardor aegyptum, siquidem calidi siccique halitus terrae raro admodum tenuesque et infirmas densantur in nubes. vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis hiemisque causis, qua ratione crebra in italia, quia mobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper quodammodo vernat vel autumnat. italiaeque partibus iis, quae a septentrione descendunt ad teporem, qualis est urbis et campaniae tractus, iuxta hieme et aestate fulgurat, quod non in alio situ.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.54 Plin. Nat. 2.55 (English) >>Plin. Nat. 2.56

Powered by PhiloLogic