Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.56 Plin. Nat. 2.57 (English) >>Plin. Nat. 2.58

2.57

tuscorum litterae novem deos emittere fulmina existimant, eaque esse undecim generum; iovem enim trina iaculari. romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes iovi, nocturna summano, rariora sane eadem de causa frigidioris caeli. etruria erumpere terra quoque arbitratur, quae infera appellat, brumali tempore facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae terrena existimant, non illa generalia nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumentum evidens, quod omnia superiora e caelo decidentia obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant terrena, rectos. et quae ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt, cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. a saturni ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut

-- --

cremantia a martis, qualiter cum volsinii, oppidum tuscorum opulentissimum, totum concrematum est fulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut primo patrimonio facta aut natali die, publica non ultra tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.56 Plin. Nat. 2.57 (English) >>Plin. Nat. 2.58

Powered by PhiloLogic