Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.57 Plin. Nat. 2.58 (English) >>Plin. Nat. 2.59

2.58

exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus fama etruriae est, impetratum volsinios urbem depopulatis agris subeunte monstro, quod vocavere oltam, evocatum a porsina suo rege. et ante eum a numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradidit l. piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite tullum hostilium ictum fulmine. lucosque et aras et sacra habemus interque statores ac tonantes et feretrios elicium quoque accepimus iovem. varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo. imperare naturae sacra audacis est credere, nec minus hebetis beneficiis abrogare vires, quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die praecinat et an peremptura sint factum aut prius alia facta quae lateant, innumerabilibus

-- --

in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias certa alias dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero quae sunt in his memorabilia non omittemus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.57 Plin. Nat. 2.58 (English) >>Plin. Nat. 2.59

Powered by PhiloLogic