Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.59 Plin. Nat. 2.60 (English) >>Plin. Nat. 2.61

2.60

vnum animal, hominem, non semper exstinguit, cetera ilico, hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot beluae viribus praestent. omnia contrarias incubant partes. homo, nisi convertatur in percussas, non respirat. superne icti considunt. vigilans ictus coniventibus oculis, dormiens patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari fas non est, condi terra religio tradidit. nullum animal nisi exanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore. ex iis, quae terra gignuntur, lauri fruticem non icit nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram. ideo pavidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus

-- --

beluarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. in italia inter tarracinam et aedem feroniae turres belli civilis temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.59 Plin. Nat. 2.60 (English) >>Plin. Nat. 2.61

Powered by PhiloLogic