Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.6 Plin. Nat. 2.7 (English) >>Plin. Nat. 2.8

2.7

verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae est poenasque maleficiis aliquando seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate iuxta beluas esset. inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia - namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit - nullumque habere in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.6 Plin. Nat. 2.7 (English) >>Plin. Nat. 2.8

Powered by PhiloLogic