Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.73 Plin. Nat. 2.74 (English) >>Plin. Nat. 2.75

2.74

tres autem circuli supra dictis zonis inplexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus, contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi orbis incedens aequinoctialis.

reliquorum quae miramur causa in ipsius terrae figura est, quam globo similem et cum ea aquas isdem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant,

-- --

contra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum globo. septentriones non cernit trogodytice et confinis aegyptus, nec canopum italia et quem vocant berenices crinem, item quem sub Divo Augusto cognominavere caesaris thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere alexandriae intuentibus videatur, eadem a rhodo terram quodammodo ipsam stringere, in ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septentrio. idem a rhodo absconditur magisque alexandriae, in arabia novembri mense, prima vigilia occultus, secunda se ostendit, in meroƫ solstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi diebus pariter cum die cernitur. navigantium haec maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus, quae in anfractu pilae latuere, sideribus. neque enim, ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se attollit - aut undique cernerentur haec sidera - , verum haec eadem quibusque proximis sublimiora creduntur eademque demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in illam terrae devexitatem transgressis illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa fuerant, quod nisi in figura pilae accidere non posset.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.73 Plin. Nat. 2.74 (English) >>Plin. Nat. 2.75

Powered by PhiloLogic