Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.74 Plin. Nat. 2.75 (English) >>Plin. Nat. 2.76

2.75

ideo defectus solis ac lunae vespertinos orientis

-- --

incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes, meridianos vero serius nobis illi. apud arbilam magni alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita eademque in sicilia exoriens. solis defectum vipstano et fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum pridie kalendas maias campania hora diei inter septimam et octavam sensit, corbulo dux in armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuitu globi alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fierent inaequales; nam aeque aliis quam in medio sitis paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc non in omni parte simili modo congruunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.74 Plin. Nat. 2.75 (English) >>Plin. Nat. 2.76

Powered by PhiloLogic