Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.7 Plin. Nat. 2.8 (English) >>Plin. Nat. 2.9

2.8

hinc redeamus ad reliqua naturae. sidera, quae adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus, singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum suo quaeque homine orta moriuntur nec aliquem exstingui decidua significant. non tanta caelo societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea vi abundantiam reddunt, cum decidere creduntur, ut apud nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus accidere. ceterum aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum quoque caeli ratio in terrae mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus non dilatis. obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse, anaximander milesius traditur primus olympiade quinquagesima octava, signa deinde in eo cleostratus, et prima arietis ac sagittarii, sphaeram ipsam ante multo atlas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.7 Plin. Nat. 2.8 (English) >>Plin. Nat. 2.9

Powered by PhiloLogic