Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.84 Plin. Nat. 2.85 (English) >>Plin. Nat. 2.86

2.85

est et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti neapoli in italia intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum postesque, alterno pulsu renitente. et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. magna differentia est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit; innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant, quoniam alter motus alteri renititur. undantis inclinatio et fluctus more quaedam volutatio infesta est aut cum in

-- --

unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit; sin vero duravere, non ante xl dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni spatio duraverint.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.84 Plin. Nat. 2.85 (English) >>Plin. Nat. 2.86

Powered by PhiloLogic