Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.8 Plin. Nat. 2.9 (English) >>Plin. Nat. 2.10

2.9

nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter caelum terrasque tractentur. summum esse quod vocant

-- --

saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae principia regredi certum est, omnium autem errantium siderum meatus, interque ea solis et lunae, contrarium mundo agere cursum, id est laevum, illo semper in dextra praecipiti. et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere discretus et digestus. saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturae, multumque ex eo inferiorem iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium martis, quod quidam herculis vocant, igne ardens solis vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore saturni, interiectum ambobus, ex utroque temperari iovem salutaremque fieri. deinde solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta, sed ut observatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies adici superque quartam partem diei. quam ob causam quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum ratio solis itineri congruat.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.8 Plin. Nat. 2.9 (English) >>Plin. Nat. 2.10

Powered by PhiloLogic