Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.91 Plin. Nat. 2.92 (English) >>Plin. Nat. 2.93

2.92

motus enim terrae sileantur et quicquid est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae miracula potius dicamus quam scelera naturae. et, hercules, non caelestia enarratu difficiliora fuerint. metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis suboriens, cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant; gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculae interque eos candor alicuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot saeculis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris

-- --

animantibus, nonnumquam et homini, ut in sinuessano agro et puteolano! spiracula vocant, alii charonea, scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in hirpinis ampsancti ad mephitis aedem locum, quem qui intravere moriuntur; simili modo hierapoli in asia, matris tantum magnae sacerdoti innoxium. aliubi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura praecinant, ut delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae adferre mortalium quispiam quam diffusae per omne naturae subinde aliter atque aliter numen erumpens



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.91 Plin. Nat. 2.92 (English) >>Plin. Nat. 2.93

Powered by PhiloLogic