Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.98 Plin. Nat. 2.99 (English) >>Plin. Nat. 2.100

2.99

omnia plenilunio maria purgantur, quaedam et stato tempore. circa messanam et mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula est solis boves ibi stabulari. his addit - ut nihil, quod equidem noverim, praeteream - aristoteles nullum animal nisi aestu recedente expirare. observatum id multis in gallico oceano et dumtaxat in homine compertum. quo vera coniectatio existit, haut frustra spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac minui, frondes quoque et pabula - ut suo loco dicetur - sentire, in omnia eadem penetrante vi. itaque solis ardore siccatur liquor, et hoc esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque. sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto

-- --

inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur - ideo summam aequorum aquam dulciorem profunda; hanc esse veriorem causam asperi saporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus - aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut quia terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exemplis dionysio siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare. e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre. id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut in marinis solis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 2.98 Plin. Nat. 2.99 (English) >>Plin. Nat. 2.100

Powered by PhiloLogic