Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.9 Plin. Nat. 20.10 (English) >>Plin. Nat. 20.11

20.10

est et rapo vis medica. perniones fervens inpositum sanat, item frigus pellit e pedibus. aqua decocti eius fervens podagris etiam frigidis medetur, et crudum tusum cum sale cuicumque vitio pedum. semen inlitum et potum in vino contra serpentes et toxica salutare esse proditur,

-- --

a multis vero antidoti vim habere in vino et oleo. democritus in totum ea abdicavit in cibis propter inflationes, diocles magnis laudibus tulit, etiam venerem stimulari ab iis professus, item dionysius, magisque si eruca condirentur; tosta quoque articulorum dolori cum adipe prodesse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.9 Plin. Nat. 20.10 (English) >>Plin. Nat. 20.11

Powered by PhiloLogic