Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.100 Plin. Nat. 20.101 (English) >>Plin. Nat. 20.102

20.101

ferula semen aneto simile habet. quae ab uno caule dividitur in cacumine, femina putatur. caules eduntur decocti commendanturque muria ac melle, stomacho utiles. sin plures sumpti, capitis dolorem faciunt. radix denarii pondere in vini cyathis duobus bibitur adversus serpentes, et ipsa radix inponitur. sic et torminibus medetur, ex oleo autem et aceto contra sudores inmodicos vel in febribus proficit. sucus ferulae alvum solvit fabae magnitudine devoratus. e viridi medulla vulvis utilis et ad omnia ea vitia. ad sanguinem sistendum decem grana seminis bibuntur in vino trita vel medulla. sunt qui

-- --

comitialibus dandum putent luna iiii usque vii lingulae mensura. natura ferularum murenis infestissima est, tactae siquidem ea moriuntur. castor radicis sucum et oculorum claritati conferre multum putavit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.100 Plin. Nat. 20.101 (English) >>Plin. Nat. 20.102

Powered by PhiloLogic