Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.14 Plin. Nat. 20.15 (English) >>Plin. Nat. 20.16

20.15

pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian

-- --

vocant et aliqui πλειστολοχείαν, ulceribus, cartilagini et ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum solvunt; serpentes abigunt, apium, vesparum, crabronum ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, praeterea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppuratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam censent cavendumque, ne terram adtingat. celsus et podagris, quae sine tumore sint, radicem eius in vino decoctam inponi iubet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.14 Plin. Nat. 20.15 (English) >>Plin. Nat. 20.16

Powered by PhiloLogic