Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.20 Plin. Nat. 20.21 (English) >>Plin. Nat. 20.22

20.21

cepae silvestres non sunt. sativae olfactu ipso et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci inunctione. somnum etiam facere traduntur et ulcera oris

-- --

sanare commanducatae cum pane, et canis morsus virides ex aceto inlitae aut siccae cum melle * * * et vino, ita ut post diem tertium solvantur. sic et attrita sanant. coctam in cinere et epiphoris multi inposuere cum farina hordeacia et genitalium ulceribus. suco et cicatrices oculorum et albugines et argema inunxere et serpentium morsus et omnia vulnera cum melle; item auricularum * * * cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut gravitatem emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere. et ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus. in dolore quoque ad dentes conluendos instillavere et plagis bestiarum omnium, privatim scorpionum. alopecias fricuere et psoras tusis cepis. coctas dysintericis vescendas dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quoque earum cremata in cinerem inlinentes ex aceto serpentium morsibus, ipsasque multipedae ex aceto. reliqua inter medicos mira diversitas. proximi inutiles esse praecordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixerunt. asclepiadis schola ad colorem quoque validum profici hoc cibo et, si ieiuni cotidie edant, firmitatem valetudinis custodiri, stomacho utiles esse, spiritus agitatione ventrem mollire, haemorrhoidas aperire subditas pro

-- --

balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hydropises mire proficere, item contra anginas cum rutae et melle; excitari eodem lethargicos. (Varro quae sale et aceto pista est arefactaque, vermiculis non infestari auctor est). -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.20 Plin. Nat. 20.21 (English) >>Plin. Nat. 20.22

Powered by PhiloLogic