Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.26 Plin. Nat. 20.27 (English) >>Plin. Nat. 20.28

20.27

nec beta sine remediis est utraque: sive candidae sive nigrae radix recens et madefacta suspensa funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur; candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra

-- --

taenias; nigrae radices in aqua coctae porriginem tollunt, atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius capitis dolores veteres et vertigines, item sonitum aurium sedat infusus iis. ciet urinam, medetur dysintericis iniecta et morbo regio, dolores quoque dentium sedat. inlitus sucus et contra serpentium ictus valet, sed hoc radici dumtaxat expressus. ipsa vero decocta pernionibus occurrit. alba epiphoras sedat fronti inlita, aluminis parvo admixto ignem sacrum sine oleo trita. sic et adustis medetur. et contra eruptiones papularum, coctaque eadem contra ulcera, quae serpunt, inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus, quae in capite manant. sucus eius cum melle naribus inditus caput purgat. coquitur et cum lenticula addito aceto, ut ventrem molliat. validius cocta fluctiones stomachi et ventris sistit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.26 Plin. Nat. 20.27 (English) >>Plin. Nat. 20.28

Powered by PhiloLogic