Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.35 Plin. Nat. 20.36 (English) >>Plin. Nat. 20.37

20.36

silvestris sive erraticae inmenso plus effectus laudat cato, adeo ut aridae quoque farinae in olfactorio collectae vel odore tantum naribus rapto vitia earum graveolentiamque sanari adfirmet. hanc alii petraeam vocant, inimicissimam vino, quam praecipue vitis fugiat aut, si non possit fugere, moriatur. folia habet tenuia, rotunda, parva, levia, plantis oleris similior, candidior sativa et hirsutior. hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque ac vulneribus recentibus cum melle, ita ne solvatur ante diem septimum, strumis, fistulis in aqua contritam chrysippus auctor est. alii vero conpescere mala corporis, quae serpant - nomas vocant - , item excrescentia absumere, cicatrices ad planum redigere, oris ulcera et

-- --

tonsillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle tollere, item psoras et lepras veteres, ipsius tribus partibus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. epicharmus satis esse eam contra canis rabiosi morsum inponi; melius, si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes ea, si detur ex carne. semen eius tostum auxiliatur contra serpentes, fungos, tauri sanguinem. folia cocta splenicis in cibo data et cruda inlita cum sulpure et nitro prosunt, item mammarum duritiae. radicum cinis uvae in faucibus tumenti tactu medetur et parotidas cum melle inlitus reprimit, serpentium morsus sanat. virium brassicae unum et magnum argumentum addemus ac mirabile: crustae occupent intus vasa omnia, in quis aquae fervent, ita ut non sit avellere eas; si brassica in his decoquatur, abscedunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 20.35 Plin. Nat. 20.36 (English) >>Plin. Nat. 20.37

Powered by PhiloLogic